monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, VII <<<     >>> IX

Caput VIII

1 Hoc scio, naturam Dei numquam, nusquam, nulla ex parte posse deficere, et ea posse deficere, quae ex nihilo facta sunt. Quae tamen quanto magis sunt et bona faciunt (tunc enim aliquid faciunt), causas habent efficientes; in quantum autem deficiunt et ex hoc mala faciunt (quid enim tunc faciunt nisi vana?), causas habent deficientes. Itemque scio, in quo fit mala voluntas, id in eo fieri, quod si nollet non fieret, et ideo non necessarios, sed voluntarios defectus iusta poena consequitur.
2 Deficitur enim non ad mala, sed male, id est non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum ab eo quod summe est ad id quod minus est. Neque enim auri vitium est avaritia, sed hominis perverse amantis aurum iustitia derelicta, quae incomparabiliter auro debuit anteponi; nec luxuria vitium est pulchrorum suaviumque corporum, sed animae perverse amantis corporeas voluptates neglecta temperantia, qua rebus spiritaliter pulchrioribus et incorruptibiliter suavioribus coaptamur; nec iactantia vitium est laudis humanae, sed animae perverse amantis laudari ab hominibus spreto testimonio conscientiae; nec superbia vitium est dantis potestatem vel ipsius etiam potestatis, sed animae perverse amantis potestatem suam potentioris iustiore contempta.
3 Ac per hoc qui perverse amat cuiuslibet naturae bonum, etiamsi adipiscatur, ipse fit in bono malus et miser meliore privatus.